- THALASSIUS Comes
- THALASSIUS Comessub Constantino et filiis eius: gratus Constantino, quod Arianismo adhaereret, variis negotiis ab eo adhibitus, illius quoque nomine Concilio Sirmiensi interfuit, Ammian. Marcellin. l. 14. et 22. qui eum praefectum praetorio fuisse refert; Athanas. Ep. ad Solit. et Apol. ad Const. Scripsit Historiam sui temporis. Zosim. l. 2. Suidas in θεόφιλος. Epiph. haer. 71. Voss. de Hist. Gr. l. 4. c. 20.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.